PHASIS

PHASIS
I.
PHASIS
fluv, celeberrimus, cuius elegans admodum descriptio exstat apud Arrianum in Periplo Ponti Euxini. Virg. Georg. l. 4. v. 367.
—— Phasimque Lycumque
Quae coniunctio ad laudem utriusque fluvii. Siquidem teste Strabone l. 11. Ποταμοὶ πλείους μὲν εἰσιν εν τῇ χώρᾳ, γνωριμώτατοι δὲ Φάσις μὲν καὶ Λύχος. Ut plerique tradunt, Colchorum, ut Plutarchus (sive quisque auctor illius libri) de Fluminibus et Montibus, Scythiae fluvius, est. Sic dictus fuit, teste Eustath. in Dionys. a Colchide, cuius filius Colchus fuit. Alii volunt appellatum a Phasi nymphâ in eum conversâ. Ita Stuckius ex Valerio Flacco. Atqui Phasidis huiusce nemo, quod sciam, mentionem facit, versus autem Valerii sic legendi sunt: l. 5. v. 425.
Barbarus in patriis sectatur montibus Aeam
Phasis amore furens, pavidas iacit illa pharetras
Virgineô turbata metu, discursibus et iam
Deficit, ac volucri victam Deus alligat undâ.
Plutarchus, ubi supra. ab initio Arcturum fuisse nominatum scribit; nimirum a situ regionis frigidae versus Arcturum; sed postea huiusmodi quôdam casu Phasin fuisse appellatum. Phasis enim Solis et Ocyroae fil. matrem suam in adulterio deprehensam interemit. Furore itaque correptus, semetipsum in Arcturum praecipitavit, unde postea fluvius Phasis fuit cognomatus. Stuckio videtur hoc nomen sortitum, vel a claritate limpida, quam Arrianus ei tribuit, quasi διαφανὴς, vel (cuius idem testis est) coloris illius mutabilitare, quod variae crebraeque sint illius φάσεις, h. e. modo hôc, modo illô colore appareat. Phasidis vocabulum (inquit Bochartus, l. 4. Phaleg. c. 31.) pro rivo, vel flumine mere Syrum est. Sic Psalmo 42. 2. Syro (al phaside demoio) ad rivos aquarum. Procopius, l. 2. de bello Persico, ab initio ortûs sui Boam dicit appellari; hodie corruptô vocabulô Fhasa, vel Fasso dicitur. Ortum suum ducit (ut Plinius l. 6. c. 4. inquit) in Moschis, ut Strabo, in Armenia, ut Dionysius, a monte Armenio; Versus eius hi sunt:
—— —— Ε῎νθά τε Φᾶσις
Κιρκαίου κατὰ νῶτον ἑλιςςόμενος πεδίοιο,
Εὐξείνου ποτὶ χεῦμα θοὴν ἐπερεύγεται ἄχνην,
Α᾿ρξάμενος τὸ πρῶτον ἀπ᾿ οὔρεος, Α᾿ρμενίοιο.
Apollon. l. 2. eum oriri dicit:
—— —— Α᾿μαράντων
Τηλόθεν ἐξ ὀρέων, πεδίοι ὅθι Κιρκαίοιο.
Amaranta autem (ut ibidem Scholiastes) vel urbs est in Ponto, vel montes Colchici, unde (secundum Herodotum) Phasis delabitur. Quô ignoratô Egestratus Ephesius Phasidis portus ἀμαραντίας, h. e. εὐθαλεῖς, καὶ ἀμαράντους, i. e. semper florentes reddidit. Amaranta autem esse montes Colchorum, Ctesias quoque l. 2. prodidit. Stephanus Amarantos populos dicit esse, inter Colchos, apud quos Phasis fluv. nascitur, unde a quibusdam Amarantius dicitur. Atque haec de illius ortu. quem ex Armenia duci, inter omnes fere auctores satis constat. De exitu eius (inquit Lud. de la Cerda) quaestio aliqua, sed non incerta. Aliqua, nam Hecataeus Milesius scripsit, in Oceanum influere, sed non ita incerta; nam certum, influere in Euxinum ex Apollonii Scholiaste, ex Agathiâ,
ex Eratosthene l. 3. Geogr. ex aliis. Ergo cum Hecataeus nominat Oceanum, credibileintellexisse mediterraneum. Regio, per quam fluit, sive quae illi adiacet, Phasiana, et illius incolae Phasiani Diodoro Siculo dicuntur. Xenophon quoque l. 4. a Phaside 40. mill. pass. biduô confectis, obvios se habuisse dicit in montium verticibus Chalybas, Taochos, et Phasianos, quos Heraclides, de politiis, commendat, ut quam maxime hospitales: Φιλόξενοι δ᾿ εισιν, inquit, ὥςτε τοὺς ναυαγοὺς ἐφοδιάζειν, καὶ τρεῖς μνᾶς διδόντας ἀποπλεῖν (malim διδόναι ἀποπλέουσι) hospitum ita sunt amantes, ut naufragium passis viaticum praebeant, et abnavigantibus tres minas largiantur. Et de iisdem sic Agathias l. 3. Ε᾿ν γὰρ τοῖς ἔθνεσι τοῖς ὅσα ὑφ᾿ ἑτέραν βασιλείαν τεταχάται. οὐκ οἶδα ἔγωγε ἄλλο οὕτω κλεινόν που φύλον καὶ εὄδαιμον, πλούτου τε ὑπερβολῇ, καὶ πλήθει κατηκόων, τόπων τε εὐκαιρίᾳ, καὶ ἀφθονίᾳ τῶ ἐπιτηδείων, καὶ τῇ τῶ ἠθῶν εὐκοσμίᾳ τε καὶ δεξιότητι, inter nationes, quae sub alieno imperio constitutae sunt (i. e. extra Romanam ditionem) nullam equidem aliam vidi ita celebrem atque felicem, tam opum excellentiâ, quam multitudine subditorum, locorum etiam opportunitate, abundantiaque rerum necessariarum, ac morum elegantia et dexteritate, Bochart. loc. cit. Hos Hippocrates l. de aere, aquis et locis Φασιηνοὺς vocat, vitamque agere dicit in paludibus, domos ligneas, et ex arundinibus in ipsis aquis habere exstructas, neque inde multum ad emporia, urbesque prodire, verum naviculis quibusdam ex uno signo fabrefactis sursum ac deorsum commeare. Aquas habere calidas, et stagnantes, a Solo putrefactas, imbribusque auctas. Regionem illorum calidam, aquosam ac densam, imbribus magnis, et impetuosis obnoxiam. Ob hanc caeli terraeque constitutionem, et fructus in salubres, qui ibi nascuntur, qui numquam maturescunt, et incolae magni, corpulenti, quorum neque iuncturae, neque venae apparent, colore pallidô, qualis eorum qui morbô Regiô laborant, lingua gravissimâ ob aerem obscurum, et humidissimum, ad laborem a natura segnes. Hinc aves Phasiani, Anglice Phesants, Martial. l. 3. epigr. 58. v. 16.
Et impiorum phasianam Colchorum.
Et epigr. 77. eiusdem libri. v. 4.
Nec Libye mittit, nec tibi Phasis aves.
Et l. 13. epigr. 72.
Argivâ primum sum transportata carinâ,
Ante mihi notum nil, nisi Phasis, erat.
Fluvius hic multis nominibus clarissimus est. Primo urbibus celeberrimis, quibus illius ripae vestitae, atque ornatae fuerunt. Ut Tiritace, Cycnus, et quae (teste Pliniô) in illius faucibus sita est Phasis, Polistonia hodie, Colchorum (ut Strbo tradit) emporium, quod ex alia parte amni praecingitur, ex aliâ lacu, ex aliâ mari, unde biduô triduôve Amisum, Sinopemque navigatur. Praeterea, quae (ut inquit Plinius loc. cit.) maxime inclaruit, Aea 15. mill. pass. a mari, ubi Hippus et Cyanus, sive Cyaneus, vasti amnes in eum confluunt, quae urbs milesiorum est colonia; item Dioscurias, uti testatur Marcellin. hucusque nota. Per hunc fluvium Argonautae cum Iasone in Colchos navigârunt ad rapiendum vellus aureum. Unde Ovid. Met. l. 7. v. 5.
Multaque perpessi claro sub Iasone tandem
Contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
Idem l. 4. Ep. 10. ex Ponto, v. 52.
Et quondam Graiis Fhasi petite viris.
Catullus, Epigr. 65. v. 1.
Peliacô quondam prognatae vertice pinus,
Dicuntur liquidas Neptuni nâsse per undas,
Phasidis ad fluctus, et fines Aeaetaeos.
Val. Flacc. initio operis, v. 2.
Fatidicamque ratem; Scythici qua Phasidos oras
Ausa sequi. —— ——
Hinc proverbium illud natum:
Δὶς φᾶσιν ἔνθα ναυσὶν ἔχατος δρόμος.
Unde Plin. l. 26. c. 8. Alvi causâ ad Phasim navigatur. Propert. l. 1. El. 20. v. 17.
Namque ferunt olim Pagasae navalibus Argon
Egressam longe Phasidos îsse viam.
Theocritus in fine Idyllii 13.
Πεζὸς δ᾿ ἐς Κόλχως τε καὶ ἄξενον ἵκετο Φᾶσιν.
Magnam praeterea, ut Euphrates, Nilus, aliique fluvii Phasis quoque agros fecundandi vim obtinet. Hinc illud Lucan. l. 3. v. 271.
Colchorum qui rura secat ditissima Phasis.
Admirabilis porro est fluviihuius profunditas (est enim ut inquit Procopius l. 2. de bello Persico, sub finem, si quis alius, maxime profundus) Theocritus, ubi supra;
—— Βαθὺν δ᾿ εἰσέδραμε Φᾶσιν.
Et Orpheus in Argonaut. Φᾶσιν δινήεντα. Val. Flaccus, l. 3. v. 501.
—— Finem cum Phasidis alti
Transierit Persis. —— ——
Deinde eiusdem latitudo, quam Procopius magnam, Xenophon l. 4. Α᾿ναβάσ. circiter 20. pass. esse dicit: non sine causâ igitur ab Apollonio εὐρὺς, et εὐρυρέων l. 2. dictus fuit. Unde Proverb. Neque Phasis mala eluat. Denique eiusdem celeritas tanta est, teste Procopiô, ubi supra; ut in mare Euxinum prorumpens longe distinctus feratur, nusquam ceteris aquis commixtus, ita, ut ex eo pura bibendi nautis in medio pelago sit facultas. Hinc optimô iure ab Ovidio et Val. Flacco rapidus dicitur. Apollonius l. 2.
Φᾶσις δινήεις εὐρὺν ῥόον εἰς ἅλα βάλλει.
Hinc Marcellinus l. 2. tremebundis cursibus eum Colchos dicit attingere. Val. Flacc. l. 5. v. 179.
Magnus ubi adversum spumanti Phasis in aequor
Ore ruit. —— —
Mirum itaque, ab Agricola inter tardos et leniter fluentes
fluvios enumerari, et ab Hippocrate ςτασιμώτατον. et ὴπιώτατον ῥέοντα vocari. Aeschylus in Prometheo soluto, Europae atque Asiae δίδομον, καὶ μέγαν τέρμονα Phasin vocat. Frigidit atem eius haud obscurc innuit Statius l. 12. Theb. v. 181.
—— Non ulla nurus nec alumna nivosi
Phasidis. —— —
Idem l. 4. Sylv. 6. v. 8.
Ah miseri, quos nosse iuvat, quid Phasidis ales.
Distet ab hiberna Rhodopes grue ——
Idem ferum et horridum in Silvis appellat. Claudianus:
—— Calcabitur asper
Phasis equo. —— ——
Vide plura apud Studkium Scholiis in Periplum pinti Euxini. Nic. Lloydius. Item Phasis fluvius in Taprobane, Steph.
II.
PHASIS
insula parva, apud fluv. cognominem unde Pavo primum exportatus, Isidor. Ibidem herbae venenatae nascuntur.
III.
PHASIS
urbs Colchidis, Episcopalis sub Archiepiscopo trapezuntio, Faso, Italis, urbs etiamnum ampla, in regione Mingrelia, ad ostium Meridiale fluvii cognominis inter Apsarum ad Meridiem 60. mill. pass. et Dioscuriadem ad Boream 110. circiter distans.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Phasis — (griechisch Φᾶσις)) ist in der antiken Geographie: ein Fluss in Kolchis, der heutige Rioni in Georgien eine an diesem Fluss gelegenen Stadt, das heutige Poti in Georgien Phasis (Titularerzbistum), ein auf diese Stadt zurückgehendes… …   Deutsch Wikipedia

  • Phasis — PHASIS, is, (⇒ Tab. VI.) des Sol und der Ocyrrhoe Sohn, traf seine Mutter im Ehebruche an, und machte sie dabey nieder. Er wurde aber dafür von den Furien dergestalt umgetrieben, daß er sich endlich in den Fluß Arkturus stürzete, der von ihm… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Phasis — Pha sis, n.; pl. {Phases}. [NL.] See {Phase}. Creech. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Phasis [1] — Phasis. 1) Fluß in Kolchis, entsprang auf den Moschici montes u. mündete schiffbar in den Pontos euxinos; an der Mündung desselben landete Jason bei der Argonautenfahrt. Von ihm haben die Fasane ihren Namen; j. Rioni; 2) Stadt am Südufer dieses… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Phasis [2] — Phasis (gr. Ant.), in Athen Klage gegen die, welche durch Verletzung der Handels u. Bergwerksgesetze, durch Übertretung der Aus u. Einfuhrverbote etc. das Staatseinkommen beeinträchtigt hatten …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Phāsis — Phāsis, im Altertum milesische Kolonie in Kolchis, an der Mündung des durch den Argonautenzug berühmt gewordenen Flusses P. (jetzt Rion), der als Grenze zwischen Europa und Asien galt, ein Haupthandels und Ausfuhrplatz der Kolchier; jetzt Poti.… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Phasis — Phasis, Strom in Kolchis, an dessen Mündung die Argonauten landeten, jetzt Rion (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Phasis — Phasis, jetzt Rion, Strom in Kolchis, entspringt in den südl. Ausläufern des Kaukasus, ist eine ziemliche Strecke schiffbar …   Herders Conversations-Lexikon

  • Phasis [1] — PHASIS, is, eine Nymphe, in welche sich Bacchus verliebt hatte. Sie floh aber vor seinen Nachstellungen, so sehr er sie auch verfolgete. Endlich aber entgiengen ihr die Kräfte, und sie fiel wie todt nieder, da sie denn Bacchus in den Fluß dieses… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Phasis — Phasis,   im Altertum Name des Rioni.   …   Universal-Lexikon

  • phasis — [fā′sis, fā′zis] n. pl. phases [fā′sēz΄, fā′zēz΄] [ModL] a phase; aspect; way; stage …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”